Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Atque eodem modo de aliis ejusmodi figuris planis ex qualibet rectarum serie reciproca conflatis judicandum erit; ut &de Parallelogrammis (sive rectangulis sive obliquangulis, prout situs figurae postulat,) ipsis inscriptis. Quod ad Aream autem attinet istarum figurarum ex seriebus reciprocis constantium; quaerenda est illa eodem fere modo quo supra in seriebus directis. Ubi autem series directae indices habent 1, 2, 3, &c. ut quae supra feriem Aequalium tot gradibus ascendunt; habebunt hae quidem (illis reciprocae) suos indices contrarios negativos –1, -2, –3, &c. tanquam tot gradibus infra seriem Aequalium descendentes. Piout autem illae ab o ciphra vel Nihilo continuo crescunt, hae contra ab co. Infinito continue decrescunt; atque ut illic terminus maximus, hic minimus, seriem claudit: (quae tamen &pro arbittio continuanda supponitur, quo sque libet ill e crescenlo hic decrescendo) Adeoque, ut illic figura Ci cumscripta (parallelogrammum puta vel prisma) sives ries totidem terminorum Maximo aequalium; hic, figura Inscripta, sive series totidem terminorum Minimo aequalium, habenda est pro conimuni mensura ad quam facienda est comparatio; utrobique ad illum terminum respectu habito qui seriem claudit.