# Arithmetica infinitorum 101

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/101

SCHOLIVM. Atque eodem modo de aliis ejusmodi figuris planis ex qualibet rectarum serie reciproca conflatis judicandum erit; ut & de Parallelogrammis (sive rectangulis sive obliquangulis, prout situs figurae postulat,) ipsis inscriptis. Quod ad Aream autem attinet istarum figurarum ex seriebus reciprocis constantium; quaerenda est illa eodem fere modo quo supra in seriebus directis. Ubi autem series directae indices habent 1, 2, 3, &c. ut quae supra feriem Aequalium tot gradibus ascendunt; habebunt hae quidem (illis reciprocae) suos indices contrarios negativos – 1, - 2, – 3, &c. tanquam tot gradibus infra seriem Aequalium descendentes. Piout autem illae ab o ciphra vel Nihilo continuo crescunt, hae contra ab co. Infinito continue decrescunt; atque ut illic terminus maximus, hic minimus, seriem claudit: (quae tamen & pro arbittio continuanda supponitur, quo sque libet ill e crescenlo hic decrescendo) Adeoque, ut illic figura Ci cumscripta (parallelogrammum puta vel prisma) sives ries totidem terminorum Maximo aequalium; hic, figura Inscripta, sive series totidem terminorum Minimo aequalium, habenda est pro conimuni mensura ad quam facienda est comparatio; utrobique ad illum terminum respectu habito qui seriem claudit.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
