Latin
11
John Wallis, Arithmetica infinitorum 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
videri quam est angulus semicirculi majoris EAC, quia minor peripheria introrsum recedens a majori statim resilit, a deóque partem solummodo anguli EAC videtur abscindere, quae igitur toto minor erit: Et quidem angulus contactûs (cum lineâ rectâ tangente) EAP, eâdem de causâ minor videtur quam angulus contactus DAP, cùm hujus crura magis videantur divaricari &ab invicem resilire. Verùm hoc, si rectè perpendatur, nihil suadet in contrarium eorum quae a nobis proferuntur. Non enim magnitudo anguli aestimanda est ex eâ quam habent crura divaricatione extra punctum concursus, sed ex eâ quam habent in ipso concursus puncto. Adeóque angulus EAP minor est angulo FAP (per 16e3,) non quod illius crura minùs divaricentur extra punctum contactûs, (nam EP, magis distant quam F, P.) sed propter minorem inclinationem, seu potius coincidentiam, linearum EA, PA, in ipso puncto A. Inquam, in ipso puncto AlNam, quamvis, ut ostendit Euclides, inter rectam PA &peripheriam EA, alia recta, ut FA, cadere non possit; hoc est, quae minorem habeat inclinationem ad rectam PA quàm habet peripheria EA: Attamen hoc de alio: quovis puncto praeter ipsum A dici non potest; nullum enim aliud est punctum assignabile in curvà EA inter quod &rectam PA non possit alia recta recta cadere.