# Arithmetica infinitorum 12.1-5

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 12.1 to 12.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/12.1

Nam quodcunque assignetur punctum (quod non toto saltem semicirculo distet ab A) poterit ab eo ad rectam PA recta duci, quae & extra peripheriam cadet (verbi gratia, quae peripheriam tangit in puncto assignato) & cum recta PA (saltem producta) concurret, quae tamen aliâ rectâ ut FA poterit secari; quae igitur inter assignatum peripheriae punctum & rectam PA cadet. Addo etiam, ejusmodi divaricationem conspici in aliis figuris regularibus se mutuo contingentibus. Ut in Hexagonis DA, EA, GA, se mutuo contingentibus in A: quorum Perimetri et se mutuo deserunt, & rectam tangentem PA, quum primum suam quam in A habebant inclinationem mutant: at non propterea anguli CAD, CAE, CAG vel inter sedifferunt vel ab ipso CAP. (Atque idem omnino eveniet sive recta CA sit Hexagoni lateri pendicularis vel ad alium quemvis anpulum constituta, modo similiter posita sit in singulis figuris. ) Quod autem de Hexagonis ostenditur; similiter eveniret, si, pro Hexagonis, statuerentur aliae figurae similes quotlibetcunque laterum; ubique enim, in figuris similibus, rectae similiter positae, aequales cum perimetro angulos faciunt. Idem igitur & de circulis se mutuo contingentibus censendum est: Nam licet peripheriae, propterea quod suam inclinationem in singulis punctis mutent, statim post contactûs punctum se mutuo deserant; non tamen in ipso contactus puncto variam habuisse inclinationem, vel angulos inaequales cum recta eorum per centra transeunte fecisse, aut etiam cum alia quavis recta similiter posita, censendum est. Atque hactenus de aequalitate angulorum, similium segmentorum, diximus. CAP. vis2 Eige CAP. XII. Argumentum quarium, seu Argumentorum Classis quarta, quiae quod omni positivâ quantitate minus est, est pon- quantum. ADjungam aliud Argumentum, seu potius aliam ArgumenAtorum classem. Praemittam tamen hoc sive Axioma sive Postulatum. Quod est omni positivâ Quantitate minus, illud est non-quanium. Atque hoc vel expresse assumitur, vel saltem tacitè innuitur; non modò apud Archimedem passim, in libris De Sphaera & Cylindro, De dimensione circuli, De quadratura Parabolae, De lineis Spiralibus, De aequi ponderantibus, &c, Sed & passim apud Euclidem, ut in 2e12, 18e12, aliisque propositionibus innumeris; & quidem in iis ferè omnibus quae demonstrantur per deductionem ad absurdum seu impossibileExsemplum esto 12 Archim.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
