# Arithmetica infinitorum 13.5-8

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 13.5 to 13.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/13.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/13.5

Ideoque si mediorum alterum sit ciphra seu non- quantum, necesse est ut & extremorum alterum sit etiam ciphra seu non quantum: secus enim ea aequalitas factorum non prodibit. Imò idem etiam omnino accidit, non modò ubi eadem est utriusque quantitatis crescendi & decrescendi ratio, sed etiam ubi incrementi & decrementi ratio in una quantitate est rationis quae in alia quantitate reperitur, duplicata vel triplicata (vel alio etiam aliquo modo immutata:) ut liquet in Parabola. Quoniam enim ordinatim applicatae in eadem Parabolâ crescunt & decrescunt, non quidem in eadem ratione cum diametris, sed in subduplicata ratione diametrorum: ideo tamen, ubi harum alterurra redigitur ad non-quantum, etiam reliqua ad non quantum redigetur. Verbi gratiâ, Quoniam in Parabolâ AO prout Diametri punctum D aliud atque aliud assumitur ita tam Diameter AD, quam ordinatim applicata OD; brevior est aut longior; non tamen utraque in eâdem ratione, sed γάτρλ OL C altera in alterius ratione duplicatâ; sunt enim diametri ad invicem, non ut ipsae ordinatim- applicatae, sed ut ordinatim- applicatarum quadrata, (prout notum est ex principiis Conicis,) nempe AD AD:: ODq ODq. Si tamen punctum D assignetur in ipso Parabolae vertice A, adeo ut intercepta diameter AD nulla sit (propter coincidentiam punctorum A, D, etiam & ordinatim applicata OD nulla erit, sive nullius longitudinit; ut patet. Sed & idem eveniet in Hyperbola, vel Ellipsi, aliâve ejusmodi cu vâ; ubi tamen ratio diametri ad ordinatim applicatas magis adhuc est intricata. Adeo ut Lemmatis veritas abundè constet. His positis: sic procedit argumentum. Sit recta PA extremo diametri AD perpendicularis, adeóque peripheriam ABD contingens in puncto A, unde recta AB (quantum opus est extensa) concurrat cum peripheria ubivis in B: circumducta iam recta AB secabit peripheriam in va iis success vè punctis quorum quo vis E insigniatur: semper aniem, hoc transitu, peripheria BA & angulus rectilintus BAP proportionaliter simul tam crescunt quam decrescunt, per 32 e 3 & 3326. Ideoque, ubi punctum B ad ipsum A pervenerit, adeoque peripheria BA evanescat & nullius evadat magnitudinis, simul etiam angulus BAP evanescet & nullus fiet, sive nullius magnitudinis.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
