# Arithmetica infinitorum 132

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/132

SCHOLIVM. Atque hic obiter incidimus in numerorum figuratorum (ut dici solent) speculationem insperatam. Sunt enim numeri omnes (tam hujus quam sequentis Tabellae) hujusmodi additione facti, figurati; putà Laterales, Triangulares, Pyramidales, &c. Quod, cum sit cuivis obvium, monuisse sufficiat. Patet etiam, (in utraque Tabella,) series numerorum sic inventorum transversas easdem plane esse atque erectas. Ex dictis autem licet propositionum aliquot praecedentium summam (nempe de serie Aequalium serie radicum mulctata) in unam Tabellam conjicere quam sequenti propesitioni subjungam. Nempe --- PROP. CXXXII. Theorema. CI exponatur infinita series Aequalium mulctata analoga serie Primanorum (vel si libet, subS primanorum, quod tantundem valet) Subsecundanorum, Subtertianorum, &c. Residua ipsa, eorumque Quadrata, Cubi, Biquadrata, &c. eam rationem habebunt ad congruam seriem Aequalium, quam habet Unitas ad numeros in subjecta Tabella indicatos. Nempe Serici tize Boogle Notandum etiam est, eundem prodire rationis consequentem in residuorum quadratis si auferantur subtertiana, & in Cubis si auferantur subsecundana; item in sextanis siau ferantur subseptimana, & in septimanis si auferantur subsextana; & sic ubique reciprocatis quasi potestatibus, ut ex inspecta tabella patet.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
