# Arithmetica infinitorum 137

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/137

SCHOLIVM. Nota tamen, non necessarium esse ut semi-parabola inverso situ posita sit plane eadem cum ea quae ponitur situ directo: nam res non minus succedet in quibuslibet duabus semiparabolis inverso situ positis, modo aeque altis. Ita tamen ut, si bases habeant inaequales, basis Parallelepipedi non sumatur, utriusvis Parabolarum basis quadrato, sed utriusque rectangulo aequalis, puta PO*Aω. Quod monuisse sufficiat, cum eadem quae praecessit demonstratio, levi immutatione facta, etiam huc accommodari possit. Vel etiam hoc inde facile inferri possit Figura vero ex omnibus mediis proportionalibus (inter OD, Dω,) constans, erit quoddam Elliptoides: cujus nempe ordinatim applicatarum quadrata sunt ipsis ordinatim applicatis in ellipli proportionalia, ut patet. Sicut nempe in paraboloide Biquadratico ordinatim- applicatarum quadrata sunt ordinatim applicatis in parabola proportionalia; Et quadrata ordinatim applicatarum in Parabola proportionalia ipsis in triangulo Ordinatim applicatis. Corollarium. PROP. CXXXVII. Tem, Sphaeroides (vel etiam Conoides aut Pyramidoides Ellipticum,) ad Cylindrum (vel Prisma circumscriptum,) rationem habebunt eam quam habes quadruplum seriei Primanorum serie Secundanorum mulctatae, ad seriem totidem Aequalium maximo Primanorum. Nempe ut 2 ad 3. Cum zed Infinitorum. Arithmetica Cum enim rectae in Circulo vel Ellipsi sint Duplum serici V: a D

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
