Latin
VIILZVIXTQ2S3
John Wallis, Arithmetica infinitorum 166
Unproofread scanNot analysed yet
Verum si eadem series supponatur in infinitum continuanda, prodibit tandem ratio /2, vel 2 ad 3, aut 1 ad 1 1/2. ut dictum est prop. 53, 54. ipsa quidem infinitate (quod mirum videatur) irrationalitatem destruente, Et similiter in subtertianis, subquartanis, &c. continget, ut patet ex superius traditis prop. 54. 59. Cum itaque, illa difficultate non obstante, quadratura Parabolae &ab aliis antehac &a nobis etiam nostra methodo, sed &Paraboloideos cujusvis quadratura (eâdem manente difficultate) a nobis in superioribus satis feliciter tradita sit; non plane omnis aberat spes rationem tandem inveniendi quam Radicum universalium (seriei vel auctae vel mulctatae) series habeat ad seriem aequalium, &quidem si non universaliter, in quibusdam saltem, quadantenus explicandi; fortassis etiam in illis ipsis quae Circuli vel Ellipseos, &quae Hyperbolae quadraturam attingunt nonnihil proficere. Ut autem quid deinceps sit inquirendum rectiùs perspiciatur, meminisse licet nos (inter alia) circuli (vel etiam Ellipseos cujusvis) quadraturam huc usque perduxisse. Nempe, per prop. 118, &121, si rationum series illa „3, 1F. 105 943, &c. interpolari poterit; ratio illa quae primae &secundae ponenda est intermedia, est ea quam habet Circuli Quadrans ad Quadratum Radii, vel Circulus ipse ad quadratum Diametri. Item, per prop 133, &135, si interpolari poterit rationum series ista /,δ 3ο8, ετο ,εἴο, &c. ratio illa quae primae &secundae ponenda est intermedia, est ea quam habet semicirculus ad Quadratum diametri. Sed &insuper, si interpolari poterint numeri diagoniales tabellae prop. 132 nempe 1, 2, 6, 20, 70, &c. ratio quam habet unitas ad numerum eorundem primo &secundo intermedium, est ea quam habet Circulus ad Quadratum Diametri: Et Ellipsis ad Parallelogrammum circumscriptum. Ut deinceps probabitur, ex prop. seq.