Latin
ZXORIIAIXISXS
John Wallis, Arithmetica infinitorum 168-4
Unproofread scanNot analysed yet
ex analogia progressionis Arithmeticae Et quidem inductione comprobatur in locis omnibus repletis; ut non sit dubium quin idem de vacuis etiam credendum sit. Si quis autem haesitat de imparibus seriei primae (quos aio fieri ex continua multiplicatione numerorum 1*3* 5*7*) &nempe, ne o ciphra quae istic conspicitur, totam continuam multiplicationem, quantacunque fuerit, penitus destruat, faciatque omnes istius seriei terminos evanescere in o ciphram seu Nihil: Sciendum est, inde huic malo cautum esse quod terminus A in ista serie sit co Infinitum (prout superius ostendimus in Scholiis ad prop. 166. )adeoque nisi sequeretur o ad ipsius oo vires minuendas) excrevissent omnes istius seriei termini in oo Infinitum. Sed eorum alterum alterius malo medetur commode. Quamvis enim oo xo non aliquem tized by (Dic Boogle Totus processus demonstratur ex prop. praeced. Notandum autem &hic numerum quemvis intermedium aggregatum esse ex duobus altero sursum altero ad dextram (non proximis, sed post unum intermissum,) positis. Cujusque seriei characterem (quatenus per prop. 181 innotescit,) libuit etiam adjungere, quo melius perspiciat lector quousque rem perduximus.