# Arithmetica infinitorum 169

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/169

SCHOLIVM. Cum igitur (ut ad ea quae monuimus in Schol. prop. 165. tandem redeamus) res eò redacta sit, ut si possimus rationes illas interpolare (prop. 118. memoratas) /, 3, 13 183, &c. hoc est, quas habet 1ad 1, 1/, 23, 11/25, &c. (hoc est, ad 1, 1/, 1 1/, 21 1/2, &c.) qui termini consequentes fiunt ex continua multiplicatione numerorum 1. Vel etiam illas (prop. 133. 140, &c. fiunt ex continua termini consequentes 1, 6, 30, CXIOXIAXIS &c. multiplicatione numerorum IX Vel denique si illas /2, 2, 23, &c; nempe quas habet 1 ad 1, 2, 6, 20, &c. (numeros diagoniales tabellae prop. 132. ) qui fiunt ex continua multiplicatione numerorum 1*/* /x Si, inquam, harum rationum seriem unam aliquam interpolare possimus, habebitur accuratissima circuli quadratura. Et quidem in prima & tertia interponenda erit (post primam) ratio ε: in secunda vero ratio ,4. Adeoque interpolatione in una praestita, in reliquis etiam non difficulter fiet. Placet igitur (ut inde exordium sumamus, unde major elucet spes quaesitum consequendi) Tabellam illam prop. 132. aggredi, ut videamus numquâ possimus arte illam interpolare: Adeoque, ipsam repetere intermissis alternatim spaciis, (ut quae istic sunt series prima, secunda, tertia, &c. sint hic secunda, quarta, sexta, &c.) Et paulo accuratius examinare; quod sequentibus aliquot propositionibus fiet. PROP. CLXIX. Theorema. Umeri omnes Tabellae prop. 132. sunt figurati. Nempe, qui in illius serie primâ (sive erecta sive transversa) sunt monadici; qui in tertia, Triangulares; qui in quarta, Pyramidales; & sic deinceps, puta Trianguli pyramidales, Pyramidipyramidales, &c. Numer PROP. CLXX. Theorema. Eries duae, in exposita Tabella, nempe Monadicorum, & Lateralium, facile interpolari possunt (locis interponendis quotlibet;) interpositis scil illic quot opus est, unitatibus, hic, totidem mediis Arithmeticis. Puta, si placet unum ubique numerum interponere; erit monadicorum series interpolata, 1, 1, 1, 1, 1, 1, 1. 1, 1, 1, 1, 1. LateRatio patet; quoniam numeri sunt illic aequales, hic Arithmetice- proportionales.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
