Latin
ZXORIIAIXISXS
John Wallis, Arithmetica infinitorum 174
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem proclivis sum ut credam (quod et ab initio suspicatus sum,) rationem illam quam quaerimus talem esse quae non poterit numeris exprimi juxta ullum adhuc receptum notationis modum, ne quidem per latera surda; (quale quid innuit Schotenius, de radicibus Aequationum quarundam cubiearum, in ipsius Appendice ad tractatum de Organica Conicarum Sectionum descriptione, idque ad mentem Vietaei, Cartefii, &aliorum:) ut necesse videatur alium ejusmodi rationem explicandi modum introducere, quam vel per numeros veros, vel etiam per latera surda. Atque haec quidem nostra sive sententia, sive conjectura hinc confirmari videtur; Quoniam, fi, ut serierum parium quaelibet (in Tabella prop. 184) suum habet appositum characterem, ita &imparium quaelibet ejusmodi characterem nacta esset: tum, ut per characteres parium, rationem investigari docuimus quam habet series finita Primanorum, Secundanorum, Tertianorum, Quartanorum, &c. ad seriem totidem eorum maximo Aequalium, (in Scholiis ad prop. 182) ita per ejusmodi characteres serierum imparium, similiter investiganda videretur ratio quam habet finita series Subsecundanorum, Subtertianorum, &c. ad seriem totidem horum maximo Aequalium: cur autem hoc non sperandum sit, offendimus in Scholils ad prop. 165. Et propterea quod in aliis Arithmetices negatiis fieri solet; illud &hic faciendum erit: nempe, ubi ad ἀδύίνασον aliquid pervenitur, quod quidem fieri supponendum est, nec tamen actu fieri potest; excogitant modum aliquam exprimendi id quod sieri supponitur utut factum non sit. Atque hoc quidem in Arithmeticis operationibus omnibus resolutoriis usu venit. v. g. In subductione; si proponitur numerus major ex minori auferendus, puta 3 ex a, vel 2 ex 1; quoniam id actu praestari non potest, excogitantur numeri negativi quibus exprimatur ejusmodi supposititia subductio, puta, In divisione; si proponatur numerus per alium dividendus qui ipsum non metitur, puta 3 per 2; cum hoc actu praestari non ized by Google digi. non possit, inventus est modus ejusmodi supposititiam divisionem indicandi ad hanc formam; vel 1 1/.