# Arithmetica infinitorum 18-2

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/18-2

in ratione duplicata ipsarum DO, DO, &c. hoc est AT, AT, &c. Tota igitur figura ENO AOT (constans ex infiniDl. tis rectis TO, TO, &c. in duplicata ratione rectarum AT, AT, &c, Arithmeticè proportionalium) erit ad Parallelogrammum aequè altum TD (constans ex totidem rectis ipsi TO maximae aequalibus) ut 1 ad 3. per prop. 21. (Quod erat ostendendum.) Et consequenter, semiparabola AOD (parallelogrammi residuum) ad idem Parallelogramnium ut 2 ad 3. PROP. XXIV. Corollarium. ITem, Figura MYM, quae spirali MT (a principio spiralis M exorsa) & recta MI conterminâ continetur; est ad Sectorem correspondentem PMI; ut Iad 3. PPPPP i e a a Nam (ut diximus ad Prop. 5.) constare supponimus Figuram illam MTM ex infinitis Sectoribus similibus, quorum radii sunt Arithmeticè proportionales, adeoque Sectores ipsi duplicata ratione Arithmeticè proportionalium (quippe snorum laterum;) Sectorem autem PMT ex totidem Sectoribus maximo aequalibus: Eritque propterea Figura illa ad hanc, ut 1 ad 3. per prop. 21.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
