Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 182-3
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Quum vero Nobilissimo Viro difficilius persuasum iri video ut illud ipse suscipere velit: conabor ego rem illam ad ipsius mentem, quam possim proxime, breviter exhibere. Animadvertit siquidem Nobilissimus Vir, numeros duos impares continue proximos, si invicem ducantur, rectangulum facere, quod quadrato intermedii numeri paris sit unitate minus (puta byGoogle 1 =Q4 –1. &c.) Et similiter duos pares proxime positos rectangulum facere quod unitate minus sit quam quadratum intermedii numeri imparis, (puta ox 2 =0=1 –1= 25–1–0 5–1. &c.) Quaerebat igitur qua ratione augendi erant factores, ut prodirent rectangula, non quadratis illis unitate minutis, sed ipsis quadratis aequalia.