Latin
182.9 to 182.12
John Wallis, Arithmetica infinitorum 182.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero figura sic inscripta continuetur uno gradu infra basem, vel circumscripta uno gradu supra ve ticem, erit balis c0 κα BAB, altitudo A +6) A; quippe jam numerus incrementorum est oo altitudinum o0 41. Ubi igitur de serie finita agitur, per altitudinem &Basin intelligendae sunt altitudo &balis figurae sic adscriptae (live inscripta sit, 1iv; Dig sive circumscripta) non autem istius cui adscribitur; at vero in serie infinita perinde est sive hujus sive illius intelligantur, propter differentiam infinite exiguam, adeoque evanescentem sive nullam. Nam oo, o0 41, 00 –1, perinde sunt. Et quemadmodum ubi polygonum infinitorum laterum, pro circulo habetur, perinde est sive inscriptum sive circumscriptum intelligatur, (hoc est, sive supponatur circuli radius aequalis rectae quae a centro ad angulos, sive illi quae a centro ad medium lateris ducitur, quarum differentia, propter latera numero infinita, est infinite exigua:) sic in adscriptionibus nostris perinde est (propter differentiam infinite parvam) an inscriptae an circumscriptae altitudo aut basis sumatur pro vera. Et quidem ut in polygono infinitorum laterum inscripto &circumscripto, latera supponuntur invicem aequalia, hoc est, ejusdem arcus sinus rectus &tangens aequales tam invicem quam ipsi arcui, ita &hic figurae ex parallelogrammis inscriptae &circumscriptae tam bases quam altitudines supponendae sunt aequales tam inter se quam illius cui adscribuntur; hoc est, si accurate loqui libeat, non nisi infinite exigua sui parte differre. Eodem modo, in fig. prop. 5. Figura ex similibus sectoribus spirali inscripta, si sectorum numerus sit finitus, erit series finita cujus terminus primus est o, ultimus verò sectorum inscriptorum ultimus (cujus radius est una parte minor, quam ultimi circumscriptorum,) omniumque horum sectorum arcus simul sumpti, aequantur semissi arcus circuli contermini, nempe qui est figurae ex sectoribus conflatae conterminus, non qui conterminus est verae spirali; at si numerus sectorum sprout ibi supponitur) supponatur infinitus, erunt adhuc omnium sectorum arcus simul sumpti, aequales semissi arcus circuli contermini, nempe contermini figurae ex his infinitis sectoribus conflatae, qui tamen vel ille ipse est cum contermino verae spirali, vel ipso saltem infinite-exigua sul parte (hoc est, nihilo,) minor.