# Arithmetica infinitorum 190.1-2-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 190.1 to 190.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/190.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/190.1-2

Est igitur ratio circuli ad Quadratum diametri, (per jam dicta) &c. Et similiter (cum sit ratio perimetri ad diametrum quadrupla rationis circuli ad quadratum, quia nempe Ipd. d2. 1/ p. d.) ratio perimetri ad diametrum p. d.:4. d: & diametri ad perimetrum d.p:: c. 4:: Nempe s q: sic Circulus ad Quadratum Diametri. ut 1 ad B: sic Circuli Diameter ad Perimetrum. Superest, ut rationem ostendam cur in assignando valorem quantitatis qi, superius dixerim, pro fractionis continue fractae denominatore ultimo (ubicunque sistendum quis velit) ponendum esse, non 2, sed vel, 3, 5, 7, 9, &c. prout locus ubi consistitur postulaverit. (quod non tam necessitatis, quam perspicuitatis causa factum est.) Quae quidem ratio, haec est. Cum supponatur (juxta jam tradita) GxB= Q 2 = 4. sitque t= 1/2 & B= 3 /g. Adeoque si numerum 4=Q2 dividamus per B (factorem posteriorem) prodibit G. Si quantitas B imperfecte sumatur, non prodibit ipsa quantitas q, sed alia quae major sit vel minor, prout B imperfecte sumpta, sit ipsa B accurate, minor vel major. Nempe si pro divisore B sumatur 3, divisione facta, pro t prodibit 17: si pro divisore 3/2. prodibit 1 13, si 3 ° 2 ;prodibit 11/23. Et sic deinceps: ut ex ipso calculo patebit. Et sic in B = 3 ἐν, C =- § 164, D = 7 124, &c. faciendum erit. Nempe in B, denominator ultimus erit unus ex his 5, 7, 9, 11, &c. (is nempe quem locus ubi sistitur postulaverit;) qui a 3 (numero integro unde quantitatis B designatio inchoatur) in progressione Arithmetica binario continue crescunt. Et similiter, in C, unus ex his 7, 9, 11, 13, &c: Et, in D, unus ex illis 9, 11, 13, 15, &c. (qui nempe illic a 5, hic a 7, in Arithmetica progressione continua, binario crescunt:) Et in sequentibus similiter: quod ipse calculus indicabit. Adeoque universaliter; in earum quantitatum qualibet designanda, (quocunque tandem loco sistere libuerit,) pro denominatore ultimo sumendus erit numeri qui fractionum locum denominat duplus numero integro quae designationem inchoat auctus. Si quis autem quaerat, cur in hoc processu (in denominatore ultimo designando) per factorem posteriorem potius quam priorem divisionem faciamus: Ratio est, quia sic res commodius procedit. Nam uti jam denominatores illi ab inchoante numero integro arithmetice procedunt crescendo; si per factorem priorem fieret divisio, denominatores illi ab inchoante numero integro retrocederent decrescendo, donec tandem perveniatur ad numeros negativos (qui designationem magis turbabunt) ut experimento facto patebit.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
