# Arithmetica infinitorum 190.5-2-6

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 190.5 to 190.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/190.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/190.5-2

Adeoque ad illam legem, si (verbi gratia) designanda sit quantitas F, dividendo Q10 = 100 per E, denominatores illi sic prodeuntes futuri sunt 9, 7. 5, 3, 1, – 1, &c. Si autem ad methodum priorem dividatur nempe a numero 11 illic decrescendo, hic crescendo: ubi autem hac methodo tota quantitas prodit justa major, illa prodibit etiam justâ major, & contra. Unde etiam patet, priorem illam methodum designandi ultimum denominatorem non modo minus turbatam, sed & magis accuratam esse, quam est posterior. Cum enim excessus & defectus sit semper penes ultimam fractionem (cujus nempe adjectione quantitas quae prius erat justâ major sit just â minor, aut contra, ubi denominator est major (eodem manente numeratore) fractio minor est, adeoque sive excessus sive defectus minor, quam si denominator ille fuisset major: adeoque denominatorum illorum assumptio per continuum augmentum minuit, at quae per continuum decrementum auget errorem.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
