# Arithmetica infinitorum 191.1-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 191.1 to 191.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/191.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/191.1

Numerorum, ita ut jam dictum est, continuè multiplicatorum, parium maximus (nempe, ex denominatoris factoribus ultimus) dicatur z; adeoque imparium maximus (nempe, ultimus ex factoribus Numeratoris,) erit z – 1, (quippe qui ab isto unitate deficit.) Erit igitur (propter eundem utrobique multiplicatorem compositum) numerus justo major ad numerum justo minorem ut VI – ad VI Σ, (nempe, ut terminalis numerus surdus in illo ad terminalem numerum surdum in hoc,) hoc est, ut V - ad v, hoc est, ut x – 1 ad V: z41: hoc est, ut Vz 2– z ad V: z3–1. Fieri autem potest (aucta nempe, quantum opus est, quantitate z.) ut differentia radicum V z2 & V: z2. 1: nempe x – V: z2–1: minor evadat quâvis assignanda, (ut notum est, & alibi etiam a nobis dictum ad prop. 39. Con. Sect.) Et propterea numerus justo major excedat numerum justo minorem, secundum eam rationem quae minor sit quavis assignata. Quod erat ostendendum. Cum autem, ut ex dictis patet, aucto in infinitum numero Z, numerus justo major numerum justo minorem eâ ratione superet quae minor sit quavis assignata: erit eorum ab invicem differentia (& propterea utriusvis a justo) infinite parva, hoc est, nulla. Porro; Quoniam, numero z sic in infinitum aucto, illa Unitati adjuncta pars sui aliquota, futura est infinite parva; erit, sive V1 1/2, sive VI –5, tantundem atque VI, sive Y, (propter evanescentem partem infinite parvam,) quae multiplicando nihil mutat: Dicimus, fractionem illam 2 24κ4κ θκθκ 8x &c. in infinitum continuatam, esse ipsissimum quaesitum numerum di praecise; ad quem ita se habet. 1, ut circulus ad Quadratum diametri: Vel, (si id magis placeat, ut est istius fractionis Denominator ad Numeratorem, sic esse dicimus circulum ad diametri Dig. diametri Quadratum: Et, ut Numerator ille ad Denominatorem, sic Quadratum illud ad Circulum.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
