# Arithmetica infinitorum 191.5-7

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 191.5 to 191.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/191.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/191.5

Si quis autem curiosius inquirat, quousque continuanda erit illa multiplicatio-continua, ut tandem ad differentiam datam, sive ipsa minorem perveniatur: Nempe ut numerus justo major, numerum justo minorem, ipsius parte quamlibet exigua (vel ne illâ quidem) superet: Id hoc modo investigabitur. Quantitas major dicatur m, minor n, sitque earum differentia, istius pars quantumvis exigua; puta / mem — n; & quaeratur quousque continuanda erit operatio, hoc est, quis futurus est numerus z multiplicatorum maximus, ut illa differentia (vel saltem ipsa minor) prodeat. Quoniam igiturn —n – om, erit nzm — m; & m. 1. (per modo demonstrata.) Ideoque bV: z 2–1: =bx – a 2. Et (utrinque quadrando) b2z2– h 2 –b2z25 4222– Babu2. Atque (delendo utrinque l 22, 2, & reliqua transponendo,) 2ab z2 - a* z2 = b2. Et denique (utrinque dividendo) z 2– 320–2. Hujus igitur numeri radix quadratica, (si fuerit numerus par,) vel saltem, (sivelifractus vel surdus sit vel numerus impar) par numerus illa proxime major, futurus est multiplicatorum maximus, ut assignata differentia, vel ipsa saltem minor, proveniat. Quod erat investigandum. Idem AliterPost hanc autem nostram, ipsius quantitatis G designationem; libet etiam aliam subjungere, quam a Nobilissimo Viro, atque acutissimo simul Geometra, Dom. Guliel. Vicecon, & Barone Brouncher, accepiCum illi progressionum aliquot mearum proposuerim, S qua lege procederent indicaverim, id interim rogans, ut qua forma quantitatem illam commode designandam putaverit, indicatu B b b 3 caret; Nobilissimus Vir ille, re apud se perpensa, methodo item Infinitorum sibi peculiari quantitatem ad hanc formam commodissime designandam judicavit. Ig. *c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
