# Arithmetica infinitorum 196

John Wallis, Arithmetica infinitorum, PROP. CXCIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/196

In aliis autem curvilineis non paucis ita exvoto successerunt omnia (& quidem supra spem non raro,) ut innumeras Curvilineorum quadraturas, partim antehac planè incognitas, partim etiam cognitas quidem antea, sed nova jam & faciliori methodo traditas, indicaverim: Aliaque innumera ex intricatioribus Matheseos problematis, (puta de Pyramidoidibus, Conoidibus, & Sphaeroidibus, de linea Spirali, & Spaciis ipsi adjacentibus, de Paraboloidibus, aliisque passim,) vel primus detexerim, vel multum elucidaverim: Figuras item in infinitum continuatas (non unam aliquam, quod tamen a Toricellio factum, satis videbatur mirandum, sed varias) tam planas quam solidas, ad mensuram notam & finitam reduxerim. Facile quidem fuisset (modo libuisset) innumeras passim propositiones alias inseruisse, (quod nemini harum rerum perito dubium esse potest,) cum sit ea quam trado doctrina consectariorum satis ferax. Et quidem in primoribus hujusce tractatus partibus copiosius huiusmodi consectaria interserui, ideo praesertim ut quo tenderet haec doctrina indicarem. Verum in sequentibus illud parcius prosecutus sum, partim quòd jam ex praecedentibus eousque pateret methodus nostra ejusque utilitas ut jam suo Marte possit quilibet id ipse praestare, partim etiam ne propositionum numerus (qui jam turgere videbatur) adeoque totius tractatûs moles nimis excresceret. Adeoque multa passim in transitu leviter indicata sunt, quae, si libuisset curiosius prosequi, integram potius disquisitionem sibi sigillatim postularent. Quod reliquum est; orandi sunt harum rerum periti, ut quod nos praestare valuimus candide dignentur acceptare, & siquid ipsis rectius obtigit in publicum Matheseos augmentum impertiri. LAUS DEO. Index Propositionum. Prop. 1. &c. De seriebus Primanorum, sive Arithmetice proportionaliliam finitis & infinitis, ad series Aequalium comparatis. 3 4 De Triangulis, & Conoidibus sive Pyramidoidibus Parabolicis. 5 &c. Comparatio lineae Spiralis & Peripheriae 14, 15, 16, Comparatio Spiralis & Parabolae 19 &c De seriebus Secundanorum, sive in Arithmetice-troportionalium ratione duplicata 22 De Cono & Pyramide ad Cylindrum & Prisma comparatis 23 De complemento Semi-parabolae, ad Parallelogrammum comparato 24 &c De Figuris Spiralibus ad Circulum & Sectoses comparatis 39 &c De Seriebus Tertianorum 42 De Complemento Paraboloidis Cubicalis 43 &c De seriebus Quartanorum, Quintanorum, aliorumque in Arithmetice- proportionalium ratione multiplicata qualibet 45. De Complementis Parabolae, & Paraboloidum Cubicalis, Biquadraticalis, Surdesolidalis, &c. ad Parallelogramma Comparatis.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
