Latin
2.1 to 2.4
John Wallis, Arithmetica infinitorum 2.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ce 30 Si recta FA (inter peripheriam &perpendicularem PA) cadere cadere possit, ducatur ad illam perpendicularis ex centro cCEG; quoniam igitur angulus rectus CGA major est acuto CAF (ut qui pars est recti CAP,) esset, per 19 e 1, latus CG minus quam CA, hoc est, minus quam CE, pars sui. Pars ce 32 &42 sequuntur ex secundâ. Occasione sumpta ab hac Euclidis Propositione, gravis orta est controversia (quod mirum est, in re pure Geometrica,) inter Peletarium &Clavium; quae, quod sciam, nondum unanimi Mathematicorum consensu determinationem nacta est. Primus, quod sciam, Peletarius asseruit, Angulum qui dicitur Contactus, seu contingentiae, non esse revera Angulum, nec omnino Quantitatem; sed Rectam, quae Circulum tangit, cum Peripheria coincidere, non autem ad illam inclinari, Angulum autem Semicirculi omnino Rectum esse, &recto rectilineo aequalem. Contra, Clavius asserse illum vere Angulum esse, &quidem Quantitatem in infinitum divisibilem, non quidem per lineam rectam, at saltem per Peripheriam majoris circuli; minorem tamen quàm est ullus rectilineus possibilis: Angulum verò Semicirculi minorem esse angulo recto rectilineo, majorem tamen quovis rectilineo acuto. CAP. II. Controversiam hanc ab Euclide diremptam non esse. TLLud autem ego primum praemonendum esse judico: Controversiam hanc ab Euclide diremptam non esse, (quanquam ex illius principiis dirimi posse non dubitem. )Probat enim Euclides, &recte quidem, Angulum semicirculi majorem esse omni Acuto rectilineo; an verò sit Recto rectilineo vel minor vel aequalis, non dicit: utrumvis autem dicatur, manet Euclidéi dicti veritas, modò non sit acuto minor: Items Angulum contactûs (nempe liquis sit) minorem esse omni rectilineo, quia scilicet nec aequalis, nec major est; at verò, an sit omnino quantitas necne, non dicit; nec quidem, sidixisset, posset allata demonstratio id confirmare: nam &illud quod asserit verum manet, etiamsi suppositus ille angulus contactûs nihil sit; quod enim omnino nihil est, est certè omni positivâ quantitate minus.