# Arithmetica infinitorum 2.1-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 2.1 to 2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.1

ce 30 Si recta FA (inter peripheriam & perpendicularem PA) cadere cadere possit, ducatur ad illam perpendicularis ex centro cCEG; quoniam igitur angulus rectus CGA major est acuto CAF (ut qui pars est recti CAP,) esset, per 19 e 1, latus CG minus quam CA, hoc est, minus quam CE, pars sui. Pars ce 32 & 42 sequuntur ex secundâ. Occasione sumpta ab hac Euclidis Propositione, gravis orta est controversia (quod mirum est, in re pure Geometrica,) inter Peletarium & Clavium; quae, quod sciam, nondum unanimi Mathematicorum consensu determinationem nacta est. Primus, quod sciam, Peletarius asseruit, Angulum qui dicitur Contactus, seu contingentiae, non esse revera Angulum, nec omnino Quantitatem; sed Rectam, quae Circulum tangit, cum Peripheria coincidere, non autem ad illam inclinari, Angulum autem Semicirculi omnino Rectum esse, & recto rectilineo aequalem. Contra, Clavius asserse illum vere Angulum esse, & quidem Quantitatem in infinitum divisibilem, non quidem per lineam rectam, at saltem per Peripheriam majoris circuli; minorem tamen quàm est ullus rectilineus possibilis: Angulum verò Semicirculi minorem esse angulo recto rectilineo, majorem tamen quovis rectilineo acuto. CAP. II. Controversiam hanc ab Euclide diremptam non esse. TLLud autem ego primum praemonendum esse judico: Controversiam hanc ab Euclide diremptam non esse, (quanquam ex illius principiis dirimi posse non dubitem. ) Probat enim Euclides, & recte quidem, Angulum semicirculi majorem esse omni Acuto rectilineo; an verò sit Recto rectilineo vel minor vel aequalis, non dicit: utrumvis autem dicatur, manet Euclidéi dicti veritas, modò non sit acuto minor: Items Angulum contactûs (nempe liquis sit) minorem esse omni rectilineo, quia scilicet nec aequalis, nec major est; at verò, an sit omnino quantitas necne, non dicit; nec quidem, sidixisset, posset allata demonstratio id confirmare: nam & illud quod asserit verum manet, etiamsi suppositus ille angulus contactûs nihil sit; quod enim omnino nihil est, est certè omni positivâ quantitate minus.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
