# Arithmetica infinitorum 2.10-13

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 2.10 to 2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2.10

Certum enim est, Euclidem aliquando minus asscrere, quàm & asserere potuisset, & ipse senserit; sive quod nondum opus esset totum quod senserit producendi, sive quod nondum ex praedemonstratis commodè ostendi posset, sive alia forsan aliquando de causa. Exempli loco sint propositiones 162 & 172 primi. Prop. 16. sic est, Trianguli uno laetere producto, externus angulus utrolibet interno & opposito major est. An verò ex hac propositionis forma dicendum est (juxta quod Clavius hic arguit de angulo contactûs) Si Euclides sensisset angulum externum aequalem esse duobus internis oppositis simul sumptis, quid, obsecro, tantopere desudasset, ut demonstraret utrovis majorem esse? quid enim clarius est, quàm, quod duobus simul sumptis est aequale, eorum uirovis sigillatim majus esse? Prop. 172 haec est. Trianguli duo anguli sunt duobus rectis minores omnifariam sumpti: At (juxta Clavii ratiocinium) Si Euclides sensisset, tres simul angulos aequari duobus rectis, quid, obsecro, tantopere desudâsset, ut demonstraret, eorum duos minores esse duobus rectis? quid enim magis perspicuum, quàm, quod tribus simul aequale est, eorum duobus esse majus? An autem hinc concludere licet, vel, Angulum externum non esse aequalem duobus internis oppositis simul sumptis? vel, Tres angulos trianguli rectilinei non esse aequales duobus rectis? vel, Euclidem non ita sensisse? Nullo modo; nam & ea utraque sic esse, & Euclidem illud non ignorasse, liquet ex 32 e 1. ubi illa & affirmantur & demonstrantur. Sed & etiamsi propositio haec 322 deesset, non tamen essent 162 & 17a vel minus verae, vel minùs legitimè demonstratae: verum quidem esset, Euclidem ea de re sententiam suam minus exposuisse. Pariter & de 16e 3 dicendum est. Affirmat scilicet Euclides, Angulum semicirculi majorem esse quolibet acuto rectilineo, Angulum verò contactus quolibet acuto rectilineo minorem: quod autem attinet ad controversiam Peletarium inter & Clavium prorsus tacet, neque suam sententiam omnino exponit; angulum nempe semicirculi recto rectilineo aequalem, neque ait, neque negat; angulum item contactus neque negat, neque affirmat, verè quantum esse.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
