Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Arithmetica infinitorum 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &eodem modo abstinet in 31e 3 (ubi tamen locus esset opportunus suam ea de re sententiam proferendi:) affirmat enim,“ Angulum in semicirculo, rectum esse; in segmento majeri, minerem recto; in minori segmento, majorem; item Angulum majeris seg* menti majorem recto; minoris, minorem; angulus autem semicirculi quantus sit (quamvis illud statim exspectandum esset) non dicit, sed cautè abstinet, sive quod ipsi forsan vix confliterit quid erat dicendum, sive quod non praesto fuerit demonstratio quâ suam sententiam confirmet. Sed &veteres (quod sciam) omnes (praeter unum Proclum) eâ de re prorsus tacent.