# Arithmetica infinitorum 2

John Wallis, Arithmetica infinitorum, JO: WALLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/2

NOVA METHODUS INQUIRENDI in Curvilineorum Quadraturam, aliaque difficiliora Mathescos Problemata. PROP. I. Lemma. I proponatur series Quantitatum Arithmetice-proportionalium (sive juxta naturalem numerorum consecutionem) continuè crescentium, a puncto vel O (ciphra, seu nihilo) inchoatarum, (puta ut O, 1, 2, 3, 4. &c.) propositum sit inquirere, quam habeat rationem earum omnium aggregatum, ad aggregatum totidem maximae aequalium. Simplicissimus investigandi modus, in hoc & sequentibus aliquot Problematis, est, rem ipsam aliquousque praestare, & rationes prodeuntes observare atque invicem comparare; ut inductione tandem universalis propositio innotescat. Est igitur, exempli gratia, — ** TOFOT O T6F C 42 Et pari modo, quantumlibet progrediamur, prodibit semper ratio subdupla. Adeóque - - - - Triangulum enim constat quasi ex infinitis rectis parallelis Arithmeticè proportionalibus, a puncto inchoatis, quarum maxima est basis, (ut ostendimus ad pr.1, & 2. libri nostri de Conicis Sectionibus;) Parallelogrammum autem ex totidem basi aequalibus, (ut patet:) Ergo illud ad hoc est ut 1 ad 2 (per praeced.) Quod erat demonstrandum. PROP. IV. Corollariam. em, Pyramidoides vel Conoides Parabolicum (sive Aerectum sit sive inclinatum,) ad Prisma vel Cylindrum (super aequali base, aeque-altum,) est ad I ad 2. l lx W . No Ol.. Pl.)o unlus. DI– Constat enim Pyramidoides vel Conoides Parabolicum

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
