# Arithmetica infinitorum 203

John Wallis, Arithmetica infinitorum, GEOMETRIAE PROFESSORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/203

εααλα Vm, supremo sic favente Numine, (Insignissimi Viri) prima studiorum Academicorum principia me posuisse contigerit in florentissimo Collegio, Emanuelis dicto. Cantabrigiae, cui vos Consocii (cum aliis dignissimis doctißimisque Viris) regendo tunc temporis praefuistis; & quidem sub vestra omnium successive peculiari tutela; istius ego & loci & temporis & personarum mihi omnino recordandum esse censeo: (Quippe ingrati ratus, unde & a quibus quis profecerit, oblivisci:) Adeoque hoc opusculum, utut ex iguum, grati tamen animi testimonium, vestris inscribendum nominibus. Quam felix prosperumque hactenus fuerit Emanuelis illud Collegium, ab Honoratissimo Equite GUALIERO MILDMAIO prudentissimo piissimoque Viro (ELILABETHAE, tunc Angliae Reginae, a Privatis Consiliis,) annis abhinc septuaginta circiter, feliciter & auspicato fundatum; non est quod ego, vestris praesertim auribus, multis exponam. Id saltem ausim dicere, (quod nec quemquam negaturum autumo,) vix ullum utriusvis Academiae collegium, pari tempore, majori tum pietate tum doctrina floruisse, pluresve in messem Dei fideles sedulosque operarios immisisse; indeque haud facile est dictu, quanta Deo seges accreverit, quantum pietatis efficacis incrementum.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
