Latin
GEOMETRIAE PROFESSORIS
John Wallis, Arithmetica infinitorum 204
Unproofread scanNot analysed yet
Argumento esse potest nuperus Theologorum Conventus Westmonasteriensis, authoritate Parliamenti ex variis Angliae partibus undicunque convocatus, doctissimis, prudentissimis, &vere piis Theologis refertissimus, (qualem ego, nescio numquis alius, si doctrinam pariter &conjunctam pietatem spectemus, nec similem unquam vidi, nescio an visurus;) quorum praeterpropter pars tertia ex hoc uno Collegio aliquando prodierant; quippe, ex centum circiter Theologis, plures quam triginta Emanuelis fuerant collegio enutriti cum tamèn Collegiorum &Aularum utriusque Academiae numerus quadragenarium superet. Simili argumento est, quod, praeter ingentem eruditorum numerum, hinc, tanquam ex refertissimo alveario, ad curas partim pastorales, partim ad alia utriusque Academiae Collegia, promotionis ergò, abunde transmissorum, etiam nunc temporis (Anno 1655 currente) ex sexdecim totidem Collegiorum Aediumve Praefectis Cantabrigiae, undecim ex hoc uno Emanuelis Collegio prodierunt. Quae omnia nonnisi peculiari Numinis benedictioni in fundationem illam sincero animo positam referenda sunt, cum non aliàs huic adsint prae Collegiis aliis incitamenta ulla vel emolumenta, quibus illa videantur attribuenda. Caeterum Deus Optimus Maximus &florentissimam illam societatem, (cujus vos olim pars fuistis, &etiamnum estis ornamenta,) &vos item, vestraque omnia feliciter sospitet, promoveatque, in suam ipsius gloriam, vestrum ipsorum commodum, &totius Ecclesiae incrementum. tize dibzy G Google De Angulo Contactùs, &Semicirculi, Disquisitio Geometrica. CAP. I. Ansa &status Controverfiae.