# Arithmetica infinitorum 21

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/21

Deoque Conus vel Pyramis ad Cylindrum vel Prisma (super eadem vel aequali base aequè altum) est ut 1 Constare enim supponimus tam Conum quam Pyramidem ex infinitis planis similibus & parallelis, in duplicata ratione Arithmetice-proportionalium constitutis, quorum minimum supponitur Punctum, maximum verò basis; (per ea quae diximus ad Prop 6. Con. Sect.) Cylindrus autem vel Prisma, ex totidem maximo aequalibus (ut patet:) Ratio igitur est ut 1 ad 3. per praeced. PROP. XXIII. Coroll: Tem Complementum Semi-parabolae, (intellige figuram AOT quae cum ipsa semi-parabola complet PaJrallelogrammum,) est ad Parallelogrammum TD super eadem vel aequali base aequè-altum) ut I ad 3. (Et consequenter, ipsa semi-parabola est ad idem Parallelogrammum, ut 2 ad 3.) Esto enim Figurae AOT vertex A, diameter AT, basis TO, eique parallelae quotlibet (Basem inter & verticem) TO, TO, &c. Quoniam sunt (per prop. 21 Con. Sect.) rectae DO, DO, &c. in subduplicata ratione rectarum AD, AD, &c. Erunt è contra ipsae AD, AD, &c. hoc est TO, TO, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
