Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Haec autem de areâ figurae spiralis doctrina, continuis duodecim propositionibus jam tradita, consona est illis quae tradit Archimedes circa finem libri de Lineis Spiralibus. Libet autem id ipsum paulo ulterius prosequiCoroll. PROP. XXXVI. Complementum figurae spiralis (quod nempe eum ipsa Cfectorem conterminum complet) est ad sectorem conterminum, ut 2 ad 3. Sequitur hoc quidem ex prop. 24. Sed id ipsum aliter ostendemus hoc modo. Constare supponamus figuram PMTT (complementum figurae spiralis MTTM) ex infinitis arcubus PT. PT, &c. qui quidem sunt in duplicata ratione rectarum MP, MP, Arithmeticè proportionalium, (ut ostendimus ad prop. 11.