Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Et quidem facile esset complures propositiones alias hisce similes adjungere, tam de ipsis figuris spiralibus quam earum complementis; tam quae circulationibus integris describuntur, quam intermediis. Sed ex dictis facile poterit quilibet eas, si opus videbitur, supplere, ut non necesse sit diutius hîc morari. Et metuo ne jamjam nimius fuerim. Adjungam tamen unum aut alterum ex dictis Corollarium, (in eorum gratiam, qui dubitant, an possibile sit figuram aliquam rectilineam circulo aequalem esse:) Nempe--- DAtet ex dictis; Circulo cuilibet figuram aliquam recilineam aequalem esse. Cum enim patet (ex pr. 25.) circulo cuilibet figuram aliquam spiralem aequalem esse &(ex prop. 16) cuilibet figurae ivirali aliquam parabolam; &denique (ex pr. 23.) cuilibet Paribolae aliquam figuram rectilineam, sequitur &cuilibet circulnfiguram aliquam rectilineam aequalem esse. Non sunt igitur vel rectilineum &circulus, vel linea recta &curva, quantitates adeo inter se heterogeneae, quin &invicem rite comparari, &quidem invicem aequales esse pussint: Quanquam fieri possit ut circuli diameter &perimeter eousque unt irrationales, ut nec veris flumers, nec etiam ullo adhuc in usum recepto notationis modo, earum ad invicem ratio exprimi posiic. Orro: Ex jam traditis innotescit etiam methodus X. Rectam Parabolicae (vel etiam Paraboloidicae) aequalem quam proximè, inveniendi. Si enim, quae semiparabolam rectam in vertice contingat recta AT, in quotlibet a quales particulas divisa; (quarum quaeliber dicatur a, atque numerus omnium n;) &in singularum particularum GOOg particularum terminis ad tangentem illam totidem ordinatimapplicentur rectae, (Parabolae diametro propterea parallelae, &facientes ad Tangentem angulos rectos,) TO, TO, &c. quarum minima dicatur 1; erunt illae ad invicem per Dp X prop. 23. ut numeri quadratici 1, 4, 9, 16, &c.