# Arithmetica infinitorum 38-2

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/38-2

Et sic in caeteris. Et similiter, si quaerenda sit ratio superioris potestatis serici conveniens; id reperitur progressionem continuando ad terminum quaesitum usque: Ut, si series Quartanorum rationem habent, ad seriem aequalium, eam quae est 1 ad 5 sive 1/; series sextanorum habebit rationem 1 ad 7: quia in progressione Arithmetica ubi terminus (post unitatem) quartus est 5, terminus sextus erit 7. & pariter in reliquis. PROP. XLVII. Lemma. Tque haec regula non minus valebit si exponatur series quantitatum quarumlibet (non quidem juxta seriem Primanorum, sed) juxta quamvis aliam Tabellae seriem, & de illarum Quadratis, Cubis, &c. inquiratur. Verbi gratia. Si intelligatur ejusmodi series quantitatum quarum libet secundum seriem Secundanorum (quibus assignatur in Tabella ratio 1 ad 3) disponitarum: harum Quadratis conveniet ratio 1 ad 5; (quia 1, 3, 5, sunt arithmetice proportionales;) & cubis conveniet ratio 1 ad 7; & sic deinceps; quia I, 3, 5, 7, &c. sunt Arithmetice proportionales, prout Unitas, Radix, quadratum, Cubus, &c. sunt potestates proximè sequentes & Geometricè proportionales. Nec hoc aliud est, quam quod habetur in Tabella; nam si quantitates assumptae sint series Secundanorum, cujus ratio est 1/2; earum quadrata erunt series Quartanorum, cujus ratio 1/2; & earundem cubi erunt series Sextanorum, cujus ratio 1/2; &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
