# Arithmetica infinitorum 4.1-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 4.1 to 4.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4.1

Nituntur conimuni huic notioni, Totum est majus sua parte, vel, pars toto minor. At, inquiunt, semicirculi Angulus CAE, est pars anguli recti rectilinei CAP; ergo est recto minor; & quidem tanto minor quantus est angulus interjectus EAP, qui est angulus contactus. Peletarius contra, negat angulum semicirculi minorem esse recto rectilineo, aut recti partem esse, sed toti recto aequalem; quia scilicet angulus contactûs (qui auferri supponitur ex recto, ut restet angulus semicirculi) est non -angulus, ejusque quantitas nulla: at qui aufert angulum tantummodo imaginarium, ille nihil aufert, & ejusmodi imaginaria ablatione quantitas non omnino minuitur, sed eadem, quae prius erat, invariata manet. Cardo igitur controverssae hic est, An qui dicitur Angulus contactûs sit verè Angulus, veramque anguli quantitatem habeat, ut vult Clavius; vel revera non angulus, ut vult Peletarius, sed tantum angulus imaginarius, qui veram anguli quantitatem nullam habeat. Ut hoc explicatius daret Peletarius, hujusmodi diagramma proponit Duabus rectis AB, CD, se mutuo secantibus in puncto E ad angulos rectos; si intelligatur recta CD, puncto E fixo, circumvolvi, ubi pervenerit ad situm FG, ex angulis rectis fiunt obliqui (hinc acuti, illinc obtusi,) qui fient adhuc magis Dig byGoogle itiz. & semicirculi. magis obliqui cum perventum erit ad situm HK, & sic deinceps, donec perveniatur ad AB; tunc enim cessabit intersectio, & simul angulus evanescet, quoniam non jam ad rectam AB inclinabitur, sed in ipsa jacebit immersa. Neque secus, inquit, est in curvo. Si enim DE, recta per centrum, peripheriam BAC secans in puncto A, super eo circumducatur per puncta FGH, fient anguli continuè varii cum peripheriâ, donec, cessante sectione, linea ED facta sit EK, ac tangat circulum. Atque jam linea ED vel EK non inclinata intelligitur, sed immersa in ipsa BAC peripheriâ, quantum ad angulum attinet, non aliter quam si ipsa BAC esset linea recta. D F Cl Illud, credo, vult Peletarius; Rectam ED, cum perventum est ad situm EK, (ubi definit peripheriam secare, & facta est tangens, tangens,) non jam inclinari ad peripheriam, sed super ipsam ἀκλινῶς jacere, & cum ipsa coincidere, eousque scilicet dum peripheria supponitur eandem inclinationem retinere quam habuit in ipso puncto A: Quòd autem postea quasi resiliat peripheria a recta EK, ideo factum est, quia peripheria suam inclinationem (ut et aliae curvae) subinde per singala puncta mutat, adeóque ipsius inclinatio, quae in puncto A nulla erat, quum primum ab eo puncto recessum est fit aliqua, quae & deinceps continuò variatur, omnesque possibiles variationes admittit.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
