# Arithmetica infinitorum 4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, JO: WALLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/4

quasi ex infinitis planis Arithmetice proportionalibus, a puncto inchoatis, quarum maxima est basis, (ut ostendimus prop. 9. Con. Sect.) Prisma verò vel Cylindrus ex totidem bali aequalibus, (ut patet:) Ergo illud ad hoc ut 1 ad 2, per prop. 2. PROP. V. Corollarium. Jem, Linea Spiralis quaelibet MT, (a Spiralis Principio exorsa) ad correspondentem Peripher. ae aconterG c 2 ed by Google Dig conterminum PT (a Principio circulationis exorsum,) est ut 1 ad 2. Esto enim Linea Spiralis (una circulatione facta) MTA, Principium Spiralis M, (quod idem esto & centrum Arcûs Peripheriae, quem correspondentem voco,) Principium circulationis recta MA, quae aequabili motu circumducta (manente puncto M) supponitur puncto suo A peripheriam describere AOA (quì Circulus primus vel potius Circuli primi Peripheria, diPEEPP Fg. Spirafis in utraque figura continuanda erat integra ad medium usqe sed perGoelatoris incuriam, in altera manca est, in altera intercisa. ci vel solet vel commode potest,) dum interim punctum aliquod (in eadem recta circumducta) moveri supponitur (aequabili item motu) ab Mad A, motu suo lineam Spiralem MTA describent: Adeóque recta quaelibet MT (a principio spiralis M, ad spiralem ubivis ducta) erit ad rectam MA, ut peripheriae arcus AO (eodem tempore descriptus) ad peripheriam totam AOA, vel ut angulus AMT ad quatuor rectos: Adeoq & rectae MT, MT, arcubus AO, AO, proportionales erunt, ut patet. Tum, ductis quotlibet rectis MT, MT, &c. angulos continuos AMT, TMT, &c. aequales invicem facientibus (adeoque arithmeticè proportionalibus) supponamus (super illis angulis) similes Sectores totidem (saltem uno minus, quia in spacio primo sector inscribi non poterit) figurae MYM (spirali MT & rectâ TM comprehensae) inscribi. Sectores illi omnes constituent figuram (ex similibus sectoribus compositam) ipsa figura MTM (cui inscribitur) minorem: Differentia verò perpetuo minuetur prout sectores illi (eidem MYM figurae inscripti) plures fuerint, (ut patet,) adeò ut, si sectores illi supponantur infiniti, figura sic inscripta ipsi MTM figurae congruet, (per ea quae universaliter monuimus ad prop. 2. Con.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
