# Arithmetica infinitorum 42

John Wallis, Arithmetica infinitorum, *. STTOAA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/42

(Et, consequenter, ipsum semiparaboloides ad idem Parallelogrammum, ut 3 ad 4.) Esto enim Semiparaboloidis cubicalis AOD (cujus diameter AD, ordinatim applicatae DO, DO, &c.) Df-..XO. complementum AOT (cujus diaENN meter AT, ordinatim- applicatae TO, TO, &c.) Quoniam igitur (per DLNNIO! pr. 45. Con. Sect.) rectae DO, DO, &c. vel ipsis aequales AT, AT, &c. sunt in sabtriplicata ratione rectarum AD, AE, &c. vel ipsis aequaliungesGnS-I. um TO, TO, &c. Erunt e contra ipsae TO, TO, &c. In triplicata ratione rectarum AT, AT, &c. Tota igitur figura AOT (constans ex infinitis rectis TO, TO, &c. in triplicata ratione rectarum AT; AT, &c. Arithmetice proportionalium) erit ad Parallelogrammum TD, per praeced. (constans ex totidem ipsi TO maxime aequalibus) ut 1 ad 4. (Quod erat ostendendum.) Et consequenter, Semiparaboloides AOD (parallelogranmi residuum) ad idem parallelogrammum ut 3 ad 4. PROP. XLIII. Lemma. Ari methodo invenietur ratio seriei infinitae quantitatum in ratione quadruplicata, quintuplicata, sextuplicata, &c. Arithmeticè proportionalium, a puncto seu o inchoatarum, ad seriem totidem maximae aequalium.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
