# Arithmetica infinitorum 43

John Wallis, Arithmetica infinitorum, *. STTOAA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/43

Nempe in Quadruplicatâ, erit ut 1 ad 5: in Quintuplicata, ut 1 ad 6: in sextuplicata, ut 1 ad 7. Et sic deinceps. Facto enim experimento patebit rationes inductione repertas ad has continuo propiùs accedere, ita ut differentia tandem evadat quâvis assignabili minor; adeoque in infinitum continuata evanescet. Operosas demonstrationes lineares non adjungo; quas tamen, siquis postulet, poterit ille (modo vacet) tales exquirere figurarum inscriptione & circumscriptione, vel etiam aliàs praestandas; (quales habet Archimedes pr. 10, & 11, de lin. spiral. ) ostendendo, quòd ratio neque major neque minor est quam assignata. At mihi sufficere videntur illae quas produxi, Cavallerii Methodum Indivisibilium (quoniam eam invenio a Geometris jam esse receptam) secutus. Nota tamen eas quibus usus sum demonstrationibus, potius figuras inscribendas imitari, cum supponant primum terminum o. Si quis vero figuras circumscribendas imitari mallet, fieri quidem & illud potest, modo primus terminus ponatur 1. Notandum etiam, rationes inductione quaerendas, in seriebus illis quarum processus est in Arithmetice proportionalium ratione quadruplicata (& sequentibus) magis implicatas esse quam praecedentium. Puta in Biquadratis OI*. Vel Z124 – /. nl. (posito nempe termino con12 Inumero terminorum n=11.) primo 1, latere maximo Is In Surdesolidis autem Sed (quod nobis sufficit) ad debitam rationem ita continuè magis Google ced magis accedunt, ut tandem differentia evadat quavis assignabili minor.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
