# Arithmetica infinitorum 45

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/45

23;) complementum Paraboloidis cubicalis (vel semiparaboloidis,) series Tertianorum, (ut diximus ad prop 42;) atque (eâdem ratione) complementum Paraboloidis Biquadraticalis, series Quartanorum; complementum paraboloidis surdesolidalis, series Quintanorum; & sic deinceps: Erit horum ratio ad Parallelogrammum circumscriptum, (series nempe totidem maximo aequalium,) ea quae est 1 ad 3, 1 ad 4, 1ad 5, 1ad 6, & sic deinceps: juxta tabellam propositionis praecedentis. Et consequenter, ipsa Parabola, Paraboloides Cubicale, Biquadraticale, Surdesolidale, &c. (quae nempe cum suis complementis aequantur Parallelogrammis circumscriptis) sunt ad Parallelogrammum circumscriptum, ut 2 ad 3, 3 ad 4, 4 ad 5, 5 ad 6. &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
