# Arithmetica infinitorum 48

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/48

ut dictum est. PROP. XLVIII. Corollarium. Tconsequenter, Conoides vel Pyramidoides complemento Semi-parabolae (circa ipsius diametrum) aptandum, est ad Cylindrum vel Prisma super aequali base aequè altum, ut I ad 5. Nempe si complementum semi-parabolae rectae, AOT, manente recta AT, circumvolvatur, ut describatur CoTTT noides rectum: vel, universaliter, si (juxta methoD s.. dum a nobis indicatam DI-O prop. 5, 6. 9. Con. Sect. diametro vel axi AT, ordinatim applicentur circuli, vel similia quaevis plana, qiorum vel radii vel rectae f-NNNNNN similiter positae rationem eandem habeant inter se quam rectae TO, TO, &c. ut compleatur Conoides vel Pyramidoides sive rectum sive inclinatum: dico illud Conoides vel Pyramidoides esse ad Cylindrum vel Prisma super eadem basi aequè altum ut 1 ad 5. Nam, cùm rectae omnes TO, TO, &c. sunt series Secundanorum, (quibus convenit ratio 1 ad 3;) fmilia quaelibet plana super has rectas similiter constituta, erunt inter se ut harum rectarum quadrata; sive in duplicata ratione rectarum TO, TO; At ratio seriei rectarum illarum conveniens (seriei quippe se cundano rum eundanorum) est 1 ad 3; ergo seriei planorum conveniet ratio 1 ad 5: quia nempe 1, 3, 5, sunt Arithmetice-proportionales: (prout Unitas, Radix, & quadratum sunt Geometricèproportionales) Et quidem, si rectae TO, TO, &c. sint series Secundanorum; earum quadrata (vel plana quadratis proportionalia) erunt series quartanorum; cui in Tabella convenit ratio 1 ad 5.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
