# Arithmetica infinitorum 5.9-10

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 5.9 to 5.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/5.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/5.9

De Angulis item curvilineis, rem etiam non negandam existimo: possunt enim curvilinei ad invicem vel aequales assignari, vel inaequales. Atque idem etiam, de angulis mistis inter se, dici poterit. Imò verò & angulo rectilineo cuilibet possibili, possibile est & curvilineum aequalem assignare: prout ipse Clavius, ex Proclo, demonstrat, ad 5d5. Est enim, exempli gratia, angulus curvilineus DAE, aequalis rectilineo BAC: Et pari modo, cuivis rectilineo assignabili, assignabilis est aequalis curvilineus: ideóque & curvilinei, non modò inter se, sed & cum rectilineis, quamlibet afsignabilem rationem subire possunt, quam ipsi subire possunt rectilinei inter se: Non igitur curvitas crurum ἑτερογένοιαν angulorum inducet, quin possint adhuc ad rectilineos rationem sive proportionem habere. At fortassis dicetur, Quamvis verum illud sit de rectilineis & curvilineis quibusdam inter se, non tamen ita erit in angulis mistis.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
