# Arithmetica infinitorum 50

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/50

PRO P. XLIX. Corollarium. Tsimiliter; Si complemento semiparaboloidis cubicalis aptetur (circa ipsius Diametrum) Conoides vel Pyramidoides; erit hoc ad Cylindrum vel Prisma (super eadem vel aequali base aeque altum,) ut I ad 7. Nam, cum rectae TO, TO, &c. (in complemento Semiparaboloidis Cubicalis,) sint series Tertianorum, quibus in Tabella convenit ratio 1 ad 4; horum quadratorum (vel planorum quadratis proportionalium) seriei conveniet ratio I ad 7; quia 1, 4. 7, sunt Arithmetice proportionales. Vel etiam, quia plana sunt series Sextanorum, quibus in Tabella assignatur ratio 1 ad 7. PROP. L. Corollarium. T pariter; si semiparaboloidum aliorum (puta Biquadraticalium, Surdesolidalium, &c.) complementis aptetur (circa eorum diametros) Conoides vel Pyramidoides aliquod; habebit illud ad Cylindrum vel Prisma (Juper aequali base aequèaltum) rationem notam (puta I Cum enim complementorum illorum rectae sint series Quartanorum, Quintanorum, &c. adeoque rationes in Tabellâ assignatas habeant 1 ad 5, 1 ad 6, &c. series quadratorum (vel planorum quadratis proportionalium) rationem habebunt metice proportionales. Vel etiam, quia si rectae sint series Quartanorum, Quintanorum, &c. plana similia ad has rectas similiter posita, erunt series Octavanorum, Decimanorum, &c. quibus convenit ratio 1 ad 9, 1 ad 11, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
