# Arithmetica infinitorum 51

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/51

SCHOLIVM. Atque hoc pacto figurarum solidarum superficiebus curvi comprehensarum ingens multitudo reduci possunt ad alias su superficiebus planis comprehensas; & corpora non modo coni(quod docuerunt veteres) sed & alia quamplurima conoidica, ad cylindrum reduci. Quod nescio an quispiam alius antehac ostenderit. PROP. LI. Lemma. Vxta eandem regulam (prop. 46, 47.) Si exponatur series quantitatum quarumlibet, juxta quamlibet Tabellae seriem; de illarum radicibus quadraticis, cubicis, &c. aut quibusvis intermediis potestatibus, pariter inquirendum erit. Exsempli gratia; si exponantur infinita Quadrata (vel quae libet plana similia) juxta seriem Quartanorum; (cui assignatur, in Tabella, ratio 1 ad 5:) series laterum (vel rectarum in illis similiter positarum) rationem habebit (ad seriem aequalium) 1 ad 3: quia I, 3, 5, sunt arithmetice proportionalia: vel etiam, quia ubi plana sunt series Quartanorum, eorum latera erunt series secundanorum, quibus assignatur in Tabellâ ratio Sic, si exponantur cubi infiniti (vel quaelibet similia solida) juxta seriem sextanorum, quibus in Tabella congruit ratio 1 ad 7; eorum lateribus cubicis (vel rectis in his similiter posttis) conveniet ratio 1 ad 3; & horum laterum quadratis (vel planis in cubis illis similiter positis) ratio I ad 5; quia duarum mediarum arithmeticarum inter 1 & 7, minor est 3, major 5, (unt enim 1, 3, 5, 7, arithmetice proportionalia: duas autemm edias Arithmeticas interpono inter 1 & 7; quia totidem supperimus medias Geometricas. inter unitatem & cubum, nen pe Latus & Quadratum; sunt enim Unitas, Latus, Quadratum, Ciibus, Geometrice proportionalia. Et quidem si Cubi sint series sextanorum, Latera erunt series secundanorum; & laterum Quadrata, series quartanorum; quibus in Tabella conveniunt rationes Si vero quantitates expositae in eadem serie sextanorum, essent quadrata (vel plana quaelibet similia eorum lateribus conveniret ratio 1 ad 4. Quia inter 1 & 7 media Arithmetica est 4; sicut inter unitatem & Quadratum media Geometrica est Radix vel Latus.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
