# Arithmetica infinitorum 52

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/52

Et quidem si Quadrata sint series sextanorum, eorum Latera erunt series tertianorum; quibus in Tabella convenit ratio 1 ad 4. PROP LII. Corollarium. TT propterea; Ex cognitis rationibus quas habent CoEnoidea & Pyramidoidea, prop. 48, 49, 50, memorata, (ad Cylindrum vel Prisma, super aequali base aequealtum;) cognoscentur rationes quas habent plana illa unde construuntur, ad Parallelogrammum circumscriptum. Nempe complementum Semiparabolae ut I ad 3: complementa Semiparaboloidis Cubicalis, Biquadraticalis, Surdesolidalis &c. ut 1 ad 4, 1 ad 5, 1 ad 6. &c. Si enim Conoidea ad Pyramidoidea illa cognoscantur esse series quartanorum, Sextanorum, Octavanorum, Decimanorum, &c. Eisque convenire rationes 1 ad 5, 1 ad 7, 1 ad 9, ad I1, &c, Eorum lateribus (quae propterea sunt series Secundanori. in, Tertianorum, Quartanorum, Quintanorum, &c. convenient rationes 1 ad 3, 1 ad 4. 1. ad 5, 1 ad 6, &c. Quia meticè proportionales. PROP. LIII. Lemma. is intellectis; patet aditus ad investigationem rationum quas (ad seriem maximae aequalium) T habere dicantur ejusmodi series Radicum Quadraticarum, Cubicarum, Biquadraticarum, &c. numebyGoogle numerorum sive quantitatum arithmetice-proportionalium, a puncto vel O inchoatarum; (puta VO, VI, V2, V3, &c. Veo, Vel, Ve2, Ve3, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
