Latin
6
John Wallis, Arithmetica infinitorum 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
gruet (quia curvum recto non congruet;) Ergo nulli angulo rectilineo aequalis est angulus contactûs; adeóque neo ullam habebit ad angulos rectilineos rationem. Respondeo 10. Eodem argumento sequeretur etiam angulum EAS (peripheriâ &rectâ secante comprehensum) non minus quam EAP (angulum contactus) non modo nulli an3ig gulo rectilineo possibili aequalem esse (quia nempe si crus alterum AS, anguli rectilinei cruri alterutri superponatur &congruat, reliquum tamen AE reliquo congruere non potest quod fortè concederet Clavius: verùm propterea nullam esse rationem hujus ad illum, nempe anguli EAS ad quemvis possibilem rectilineum; quod tamen ne quidem Clavius diceret; non enim negare posset angulum EAS, saltem multiplicatum, posse angulum rectilineum, saltem aliquem, superare; praesertim cuni citra dubium sit, ipsum EAS angulum mistum, rectilineo PASvel majorem esse vel saltem aequalem. Argumentum igitur allatum, ne quidem Clavio judice, quicquam praestabit. Ut autem non solum retorqueam argumentum, sed &nodum solvam; Respondeo 29. Verum quidem esse, quòd, si duorum angulorum aequalium duo crura homologa congruant, congruent etiam &reliqua duo crura, tamdiu scilicet quam eorum utrumque eandem retinet inclinationem, quae fuit in ipso puncto concursus (vel etiam ubi utrumque simul aequè ab illâ inclinatione deflectat:) at vero si alterum suam quam in puncto concursûs habuit inclinationem retineat, reliqua vero suam mutet, illa non diutjùs congruent.