# Arithmetica infinitorum 6.5-8

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 6.5 to 6.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/6.5

Sed & eodem modo facile ostendi potest, omnes alios angulos, sive rectilineos sive curvilineos sive mistos, ( angulum contactus excipias) & quidem sive peripheriis sive aliis curvis formentur, tales esse quales ne quidem Clavius negaret cuivis angulo rectilineo & homogeneos esse & quidem λέγον ἔχων; soli siquidem anguli contactuum, secundum illum, sunt quidem anguli plani, nec tamen aliis quibusvis sive rectilineis sive curvilineis sive mistis homogenei: Unde autem illa, quam somniet, ἑτερογένεια oriatur, neque potest ille ullatenus ostendere, neque ego vel somniare. Non nego quidem illum hac in re aliquid conari, sed conatu planè irrito: videamus tamen quid illud est. CAP. VI. Exceptionibus Clavii respondetur. EGO, inquit Clavius, angulos illos, (contingentiae scilicet & Erectilineum) Ejusdem esse generis negavi, hac selum de causâ, quod angulus contactus quantumvis, multiplicatus angulum acutum rectilincum superare nequeat. At inquam ego, Idem omnino sequi, si angulus contactus statuatur (non quidem angulus heterogeneus, sed) non- angulus. Nam, quod nihil anguli habet, quantumvis multiplicetur, nunquam constituet angulum: eâdem hempe ratione quâ Ciphra, quantumvis multiplicata, nunquam constituet Numerum. Assumit aut Clavius, illud nempe quod erat probandum, Angulum contactûs esse verè angulum: atque, hoc quasi concesso, conatur ostendere, Heterogeneum esse, saltem quod ad rationem attinet; eò nempe quod angulus homogeneus non sit per 5d5. Ego quidem definitionem Euclidis (cui ipsius argumentum innititur) facile concedo, & pro verissimâ assertione agnosco; nempe Rationem habere inter se magnitudines dicuntur, quae possunt multiplicatae se mutuo superare; & contra, Magnitudines, quae non possunt, quantumvis multiplicatae, se mutuo superare, non dicendae sunt rationem inter se habere; sed pro heterogeneis habendae sunt. Non igitur affirmo angulum contactûs & rectilineum esse quantitates homogeneas, sed nec heterogeneas, sed eorum alterum quantitatem esse, alterum non esse. Atque illud antea dixerat Peletarius, nec tamen quidquam solidae rationis affert Clavius, quâ contrarium ostendat. Quod enim dicit, ex definitione anguli plani, Vt angulus planus efficiatur, sufficere duas lineas in plano ad invicem inclinari, non autem requiri, ut se mutus secent. Ego illud fateor; sed nego peripheriam & rectam tangentem ad invicem inclinari, saltem quoad punctum concursus; coincidunt enim, non inclinantur.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
