Latin
6.9 to 6.12
John Wallis, Arithmetica infinitorum 6.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Agnosco etiam (quod alibi ait) Angulum consistere in unico puncto, &linearum inclinatione quęe non indirectum jacent; verum lineas has inclinari non agnosco. Sed &cum Peletario affirmo, eas solùm lineas inclineri (in puncto concursûs) quae; si producantur, se mutuò secabunt: neque contrarium Clavius ostendit uspiam. At, inquit, Recta finita &infinita ideo non censentur ejusdem generis, cum altera ad alteram proportionem non habeat, quamvis sub eodem genere magnitudinis, nempe lineâ recta, comprehendantur. Respondeo. Propositio Archimedis procedit de duabus magnitudinibus inaequalibus datis, (δύο μεγεθῶν ἀνίσων δοθέντων,) Et similiter Euclidis 1 e10 de. duabus magnitudinibus inaequalibus proposiiis, κ δο μεγεθῶν ἀνίσων ἐκκειμάνων.) At verò quis dedit dedit unquam, vel propesuit, lineam infinitam? Quod enim (magnitudine) datur, eò ipso quòd datur, est finitum. Fateor quidem dici solere, Finiti ad infinitum nullam esse proportionem. Sed, inquam, per infinitum, tunc intelligi, vel indeterminatum aut indefinitum; vel quid Positivè infinitum, quod nullos admittit terminos. Priori sensu Euclides in 12e1, &passim alibi, vocem illam sumit, dum jubet rectam infinitam ducere, vel datam rectam in infinitum producere. Non enim illud vult ut lineam quis duceret, quae, cùm ducta fuerit, sit infinita; esset enim hoc impossibile, &postulato secundo contrarium, cujus tamen vi ejusdem constructio juberi solet: sed ut linea quantumlibet longa ducatur. Et hoc sensu, verum quidem est, Quantitatis indeterminatae ad determinatam nullam esse determinatam proportionem, sed vagam saltem, qualis est ipsa quantitas. At linea recta dum indeterminata est, data non est; hoc est, magnitudine data non est, licet positione dari possit; Linea igitur indeterminata, magnitudo data, non est; Et ad praesens negotium non spectat: linea verò data, est determinatae magnitudinis, &,ad aliam quamvis datam, determinatam habet rationem. Posteriori sensu, prout Infinitum significat id quod positivè infinitum sit, adeóque omnes terminos possibiles actu excedat; ego planè nego, ejusmodi rectam infinitam omnino dari posse: adeoque nihil mirum videbitur, quantitatis impossibilis impossibilem esse rationem, seu proportionem; quod autem impossibile est, illud non est; adeoque cum infiniti ad finitum ratio sit impossibilis, ejusmodi ratio nulla est, sive non est. At interim, magnitudinum inaequalium datarum, ratio etiam datur, (per 1. Dat.