Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 62
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Atque hoc pacto aliae adhuc figurae curvilineae (praeter eas quas innuimus ad Prop. 45, &57.) ad aequales rectilineas reducuntur. Nempe omnia cujuscunque generis Paraboloidea, &corum complementa. PROP. LXII. Corollarium. Tque exinde etiam patet methodus ad aequalia Cylindros &prismata reducendi Conoidea &Pyramidoidea omnia Parabolica &Paraboloidica (non modo qualia memorantur prop. 6o, ubi planorum ordinatim-applicatae procedunt juxta rationem simplicis alicujus potestatis, sed &)etiam quae aptantur ejusmodi Paraboloidibus (qualia memorantur prop. 61.) quorum ordinatim- applicatae procedunt juxta rationem seriei alicujus potestatis compositae. Exsempli gratia. Si paraboloidis ordinatim applicatae sint in diametrorum ratione subtriplicatae- duplicata (vel subtriplicata duplicatae) erit istius planum rectarum series infinita in ratione radicum cubicarum secundanorum: &propterea Conoides vel Pyramidoides erit series totidem planorum in earundem rectarum ratione duplicata, ideoque radicum cubicarum Quartanorum; &propterea (juxta tabellam Prop. 59.) ad Cylindrum vel Prisma circumscriptum. ut 3 ad 7.