# Arithmetica infinitorum 62

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/62

SCHOLIVM. Atque hoc pacto aliae adhuc figurae curvilineae (praeter eas quas innuimus ad Prop. 45, & 57.) ad aequales rectilineas reducuntur. Nempe omnia cujuscunque generis Paraboloidea, & corum complementa. PROP. LXII. Corollarium. Tque exinde etiam patet methodus ad aequalia Cylindros & prismata reducendi Conoidea & Pyramidoidea omnia Parabolica & Paraboloidica (non modo qualia memorantur prop. 6o, ubi planorum ordinatim-applicatae procedunt juxta rationem simplicis alicujus potestatis, sed &) etiam quae aptantur ejusmodi Paraboloidibus (qualia memorantur prop. 61.) quorum ordinatim- applicatae procedunt juxta rationem seriei alicujus potestatis compositae. Exsempli gratia. Si paraboloidis ordinatim applicatae sint in diametrorum ratione subtriplicatae- duplicata (vel subtriplicata duplicatae) erit istius planum rectarum series infinita in ratione radicum cubicarum secundanorum: & propterea Conoides vel Pyramidoides erit series totidem planorum in earundem rectarum ratione duplicata, ideoque radicum cubicarum Quartanorum; & propterea (juxta tabellam Prop. 59.) ad Cylindrum vel Prisma circumscriptum. ut 3 ad 7.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
