# Arithmetica infinitorum 67

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/67

SCHOLIVM. Et pari modo de aliis figurarum solidarum ad Planas applicationibus-respectivis judicium fiet. JSufficit paucas exsempli causa indicasse, ad quarum imitationem fieri possunt innumerae aliae. PRO P. LXXXVII. Theorema. I proponatur series quaelibet praedictarum per aliam superioris gradus seu potestatis dividenda, nulla jam memoratarum series prodire poterit, (cum index potestatis superioris ex indice potestatis inferioris, major quippe ex minore, auferri non possit:) sed aliusmodi plane series, cujus nempe termini sunt reciprocè proportionales homologis terminis alterius serici, quae indicem habet aequalem excessui indicis seriei dividentis supra indicem seriei divisae. Series autem sic provenientes, series Reciprocae appellentur, habeantque Indices negativos. Exsempli gratia. Si series Secundanorum dividenda sit per seriem Tertianorum, vel series Primanorum, per seriem secundanorum, vel series Aequalium per seriem Primanorum, (ubi series dividens est uno gradu superior serie dividenda, adeoque index seriei dividentis unitate major quam index seriei divisae, puta 3–2–2 –1–1 –0––1:) termini seriei oriundae erunt reciproce proportionales homologis terminis seriei primanorum Puta si respective dividatur series vel series. oa, 1a, 2a, 3a, 40, per seriem vel series per seciem oa, 1a, 2a, 3a, 4a, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
