# Arithmetica infinitorum 7.1-4

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.1

At vero hoc in angulis mistis (sive angulis contactûs sive aliis) ad rectilineas comparatis perpetuo accidit; propterea quod curva inclinationem suam in singulis punctis mutet, recta vero eandem semper inclinationem retineat; adeoque quamvis earum in ipso contactûs puncto eadem fuerit inclinatio, postquam tamen ab eo recessum est fiunt earum inclinationes ad invicem alia atque alia. Non igitur sequitur, angulum mistum angulo rectilineo aequalem esse non posse, quamvis non utraque eorum crura, extra punctum contactûs, congruant. Atque ita ea quae Clavius adduxit, ut probet angulum contactûs & rectilineum heterogeneos esse, & non ejusdem generis ut inter eos aliquam rationem esse dicatur, satis refelli judico; adeóque nihil superesse quò minus argumentum ex 1210 desumptum legitimè concludat. CAP. VII. Angulorum Planorum ὁμογένεια confirmatur. VErùm nequis existimet, id satis non esse, ea quae in contrariVum allata sunt refellisse; nisi & affirmative concludam, Angulum contactûs, si quidem angulus sit, reliquis angulis planis, & nominatim rectilineis, homogeneum esse: Sic argumentor. 10. Quae mutuò possunt vel addi vel auferri; ea non sunt heterogenea: (Quis enim unquam Lineam Solido, aut Superficiem Numero, vel addi posse, vel auferri dixit? Possunt quidem ἀσύμμετρα, sive incommensurabilia, invicem & addi & auferri, ut in Binomiis & Apotemis notum est, & passim in X Euclidis: Heterogenea vero non possunt, sed plane sunt ἀσύμβλητα.) At angulus contactûs, si quidem sit angulus, & recto auferri potest, ut maneat angulus semicirculi internus; & recto adjungi potest, ut fiat angulus semiciiculi externus: (atque idem ostendi potest si ad alios quosvis angulos planos comparetur:) Non est igitur Heterogeneus. Hujus autem argumenti vires, vel quod Peletarius monuerit, vel quòd ipse praesenserit, conatur Clavius quantum porest, frustra tamen, declinare. Idcoque negat se Angulum contactûs asserere rectilineo simpliciter Heterogeneum esse, sed quodammodo diversi generis, (eo nempe quòd angulum rectilintum quantumvis multiplicatus superare nequeat:) &, licet quoad alia homogeneus sit, non censeri tamen ejusdem generis. quod ad proportionem attinet At vero quo pacto ea, quae quoad alia sunt homogenea, sint quoad rationem heterogenta, ego plane non video.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
