# Arithmetica infinitorum 7.18-21

John Wallis, Arithmetica infinitorum, 7.18 to 7.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/7.18

Sed & affirmat, angulum contactûs verum anguli quantitatem habere, eamque quantitatem talem esse quae multiplicata quantitatem anguli rectilinei superare poterit; non quidem manente angulo contactûs, sed mutato angulo contactûs in rectilineum; eodem scilicet modo quo anguius rectilineus acutus ita multiplicari potest, ut (mutatâ tamen specie anguli) rectum superare possit: Et, quo sensu acutus rectilineus est minor omni recto vel obtuso possibili, eodem (nec alio) & angulum contactûs esse minorem omni acuto possibili, posse tamen (mutatâ anguli specie) multiplicatum acuto rectilineo majorem fieri, sicut & acutus rectilineus (mutatâ specie anguli) multiplicatus evadit recto major aut etiam obtuso, At haec quomodo cum iis, quae ab Euclide demonstrantur ad 16e 3, constare poterunt, ipse viderit. Verùm si tanti illud esse putet vel Flussas, vel quispiam alius, ut non modo ostendantur hae magnitudines (si saltem utraque sit verè magnitudo) inaequales, sed & in certa aliqua ratione inaequales, saltem vel rationali vel irrationali; Ego hoc facile probaturus sum sequenti argumento. 30 Igitur, dimittamus aliquantisper angulum contactûs EAP, & tractemus angulum semicirculi: Est, inquam, angulus semicirculi EAC non modò alicui angulo rectilineo inaequalis, sed & in certa aliqua ratione inaequalis; talem saltem rationem habet, qualam vult Euclides in 5d 5: Potest enim, saltem multiplicatus angulum rectum rectilineum superare. Quod neque Clavius neque quisquam alius negabit. Adcoque angulus semicirculi, fatente Clavio, ad angulum rectum rectilineum, rationem certam & determinatam habet, quamvis illa fortasse cognita non esset. At, per 5 Datorum Euclidis, Si magnitudo ad sui aliquam partem habeat rationem datam, etiam ad reliquam habebit rationem datam: adeoque si angulus rectus rectilineus PAC, ad sui partem, nempe angulum semicirculi EAC (si saltem angulus semicirculi sit ipsius pars, & non potius ipse totui) rationem datam habeat, habebit & rationem datam ad partem reliquam EAP angulum contactûs: Et quidem, pari de causa, ii ad illum rationem dabilem habeat, quippe certam & determinatam, habebit & ad hunc rationem dabilem, certam puta & determinatam. Quod ostendendum erat.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
