# Arithmetica infinitorum 71

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/71

PROP. XCIII. Corollarium. Ectae (DB, DE, &c.) Primanis reciprocè proporRtionales ab infinitâ (Ad =co) continue decrescunt, (eadem ratione qua respective rectae DB, DB, in serie primanorum a puncto A=O continue crescunt,) donec pervenitur ad minimam, (sicut in serie primanorum pervenitur ad maximam.) Quod verum est & in aliis seriebus reciprocis. Patet, propter proportionem reciprocam. PROP. XCIV. Corollarium. YN Figura ADββ, (ex primanorum reciprocis) PaTrallelogramma inscripta AUβ, ADβ, &c. sunt invicem aequalia. Habent enim bases & altitudines reciprocas per Prop. 88. PROP. XCV. Corollarium. ET propterea, Ipsa curva βB est Hyperbola; cujus cenEtrum A, Asymptotae AD, Aδ. Per Prop. 12. lib. 2. Apollonii. PROP. XCVI. Cerollarium. CIchorda musicae AD varie dividatur in punctis DD, S &c. sonos edet proportionales rectis Dg, Dβ, &c. Nam (per principia musica) eadem chorda (aequabilis & aequaliter tensa) sonos edit longitudinibus reciproce proportionales. Ideoque si chordae sint ut AD, AD, &c. soni erunt ut DB, DE, &c. per Prop. 88. PROP. XCVII. Corob.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
