# Arithmetica infinitorum 75

John Wallis, Arithmetica infinitorum, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/arithmetica-infinitorum/75

Neque interim mirum cuiquam videatur (ut ut fortassis inexspectatum) si figurae interminatae rationem ad datam aliam terminatam inquiram. Quamvis enim hujusmodi figurae ADB (ut ut ex parte DE ad libitum terminatie, uti modo in his scholiis dictum est) supponantur ex parte δβ in infinitum continuatae (per Prop. 91. ) non tamen propterea vel nullam vel semper infinitam rationem habiturae sunt ad datam figuram terminatam, puta ad parallelogrammam aeque altum super eadem basi DE descriptum Quod eo quidem facilius assensum obtinere posse videatur, cum id ipsum in una quadam figura solida (quam Hyperbolicam acutam infinitam vocat) jam ostenderit Torricellius. Sed neque semper rationem habiturae sunt finitam, sed aliquando vel infinitam, vel etiam (si id sine soloecismo dici possit) majorem quam infinitam. Nempe, si eadem ratione abbreviantur rectae SE, qua prolongantur recte DE, erit ea ratio infinita; ubi nempe prolongatio unius aequipollet abbreviationi alterius, (& propterea figurae infinitae continuatae ratio ex utraque composita aequipollet figurae alicui aequabiliter in infinitum continuandae:) Si vero minori ratione abbreviantur rectae δβ quam prolongentur Dβ, futura est ratio plusquam infinita; tunc enim prolongatio harum praepollet (seu plusquam aequipollet) illarum abbreviationi: Si autem majori ratione decrescunt rectae δ β quam crescunt rectae Dβ, praepollet earum decrementum incremento harum; adeoque futura est ratio finita, minor siquidem quam infinita. (Et quidem secundum hoc κειπήειον, non modo de figuris hisce quas jam tractamus, sed de aliis etiam quibusvis interminabilibus, sive planis sive solidis, ad terminatas aliquas comparatis, judicandum erit: quae, credo, speculatio non videbitur injucunda.) Quae autem futura est in singulis ratio, sequentibus aliquot propositionibus (regulam Prop. 64 secuti) indicabimus, divisione provenientes habebunt indices o – 12, o – /, quibus si (juxta regulam Prop. 64.) addatur 1, fient / T 1, ratio totius figurae ad parallelogrammum inscriptum super eadem base aequealtum) ut 1 ad 1/2, 3, 1/2, &c.

---

John Wallis, Arithmetica infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_infinitorum.
